monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6 > sectio 366 > sectio 11 > sectio 215 > sectio 103 > sectio 1 > sectio 206 > sectio 61 > Hugutio Pisanus, Derivationes, p4, C 44 > sectio 102 > sectio 75 > 7 > sectio 125 > 31 > sectio 177 > sectio 468 > 4 > 21 > sectio 126 > sectio 422 > sectio 24 > sectio 102 > sectio 64 > 3 > sectio 24 > sectio 30 > sectio 3 > sectio 2 > sectio 5 > sectio 204 > sectio 11 > sectio 5 > sectio 49

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistularum selectio, 125, 49
Vas electionis, in cuius Christus ore sonabat, macerat corpus suum et subicit servituti et tamen cernit naturalem carnis ardorem suae repugnare sententiae, ut, quod non vult, hoc agere conpellatur, et quasi vim patiens vociferatur et dicit: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Et tu te arbitraris absque lapsu et vulnere posse transire, nisi omni custodia servaveris cor tuum et eum salvatore dixeris: Mater mea et fratres mei hi sunt, qui faciunt voluntatem patris mei? Crudelitas ista pietas est; immo quid tam pium, quam sanetae matri sanctum filium custodire? Optat et illa te vivere, non videre ad tempus, ut semper cum Christo videat.